De signis caelis (redaction)
|

go to

Zwettl, Stiftsbibliothek, Cod. 296 Zwettl, Stiftsbibliothek, Cod. 296, corrections Klosterneuburg, Stiftsbibliothek, Cod. 685 Vatican, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 643

Edition:

Quidam tamen multa dicunt et alii aliter narrasse caelum diuersis proferentes uocabulis sed ipse magis axe continetur qui se continuo in semetipso reuoluitur. Habet autem undique inponderatam per medium terrae in circuitum caeli aequalem deductum quem etiam diuidunt duo poli ab inuicem; sed unus quidem non aspicitur, alter uero e contra ab aquilone ex alto a parte oceani. Duo quoque ab utroque habentes Arcturos simul cum rotis quem quidam Plaustrum uocant; quae etiam capita per summum habent habeant ; alter utraque quidem in deorsum, altera uero sursum aspiciunt. Et arcturum quidem maiorem uocant Helicem, Arcturum autem minorem uocant canis caudam. Altera namque Helice quae apparet prima noctis, alia altera uero pusilla quidem sed a nauigantibus obseruatur, maria enim conturbat.

Habet autem enim Helix Arcturus maior in capite stellas obscuras VII, in spatula I, super pectus I, in pede I, in dorso I, in tibia anteriore II, super caudam III. sunt omnes XVI.

Fenix qui et Arctutus minor et a quibusdam canis cauda uocatur. Habet autem per unumquemque angulum in humero splendidam stellam I, in cauda III; sunt autem inter ambos quae uocatur polus ubi dicunt totum mundum reuolui.

Draco qui continet utrosque arcturos helicis superuoluit caput, phenicis circumcidit caudam. Habet autem in capite stellas splendidas III et per totum corpus XII ab inuicem distantes. Sunt omnes XV.

Hercules qui stans genu flexu. Habet autem in capite stellam I, in utroque humero stellam I, in cubito sinistro I, in dextro femore II, in genu dextro I, in eadem tibia I, in dextra manu I, et in ropolo quem tenet in eadem manu I.

Corona uero habet stellas VIIII in circum positas, sed ex ipsis sunt tres splendidiores ad caput serpentis Arcturi.

Serpentarius qui et Asclepius uocatur. Stans uero supra scorpionem tenet serpentem in manibus. Habet autem in capite stellam splendidam I, in sinistra manu III, in dextera IIII, in utroque humero splendidam I, in utrisque lumbis I, in utroque genu I, in dextera tibia I, in utroque pede I. Sunt omnes XVII.

Serpens quem tenet in manu habet stellas in capite II, per reliquum corpus IIII. Fiunt insimul XXIII.

Scorpio habet stellas in utrisque labiis II, quarum priores sunt magnae secundae obscurae; in fronte uero III , media autem ex ipsis splendidior est caeteris, in spina III, in uentre II, in cauda V, super aculeum II. Sunt omnes XVIIII.

Arcades Arcides qui et bootes bootis fertur esse custos Plaustri. Habet autem stellas in dextra manu quae non occidunt IIII, in capite splendidam I, in utroque humero I, in utrisque mamillis I, in dextro cubito IIII, in sinistro I, in utroque genu I. Sunt omnes XVI.

Virgo quae et iusticia appellatur. Habet stellam in capite obscuram ualde I, in unaquaque ala II, in singulis humeris singulas, in unoquoque cubito I, in singulis manibus singulas, in penula uestimenti VI, in unoquoque pede I. Sunt omnes XVIIII.

Proxime istius uirginis iacet figura. Primum enim in hac stella sol uix incorrupta terrae cuncta obseruantur genera. Quaecumque finem acceptura corruptionis denominatur omnibus uirginis uita.

Libra autem quod triticum in domibus brutorum terrigenis manibus coaceruatur laboribus terrenis tot colligitur. Tunc in opacis conditas escas tribuit innumerabiles nutrimenta detrimenta . Quando uergilae incolo continent sementem hic adcommodat semen terrae in ulnis et sine certamen adsummum introducitur.

Gemini autem iacent ordine manifesto eo quod fructus adcreuerit duplex. Uirides autem supra terra inchoant findi naturam et duplices folias addidit germinantes ad serenitatem sacrae disciplinae.

Ex geminis prior qui excedit a Cancro. Habet stellam in capite spelendidam I, in utroque humero splendidam I, in utroque genu splendidam I. Alter uero habet in capite stellam splendidam I, in humero sinistro I, per singula femora I, in dorso III. Sunt omnes VII. In utrosque utroque uero XII.

Ysidorus dixit Castorem quoque et Pollucem post mortem inter notissima nouissima sydera constituit quod signum gemini dicunt.

Cancer. Hic mutatio elementi recipienda est cancer existens temporibus canceris quod maximum fructum demonstret mortalibus aqua constituitur ordine manifesto.

Habet autem stellas splendidas in testa II, in dextris pedibus per singulos I, in sinistro primo I, et in sinistro tercio I, in quarto I, in ore I, in dextro labio III, in sinistro II. Sunt omnes XV.

Pedibus quidem retrosis Leo subsistens bene decet. Hic quoque aestu messores inici iubet. Hic autem ubi spicas spices et uacuae cernuntur segetes aestatisque primae conuenit Leo; honorifice decantantes decantantur annua dicere adinuenti repente incedunt. Nauigia uero non amplius remigis rectum cognoscere iter mihi placita sine uentis ad uentum quidem transcurrit gubernacula gubernaculum tendens. Hic autem de illustrissimis astris. Putatur etiam a Ioue honorificatum animalis istud, pro eo quod quadrupedibus praeest. Quidam uero aiunt quam Hercules primis primus dimicatur fuit memoratus. Laudabilem enim solum hunc inermis perimit sed apprehensum offocauit.

Habet stellas in capite III, in ceruice II, in pectore I, in dorso III, in summitate caudae spendidam I, sub pectore II, in anteriori pede splendidam I. Sunt omnes XIII.

Ysidorus dixit leonem in Grecia ingentem Hercules occidit et propter uirtutem suam hunc inter sydera XII constituit. Hoc signum sol cum attigerit nimium calore calorem mundi reddet reddit et aestas facit.

Agitator autem habet stellam in capite I, in utroque humero I, sed ea est clarior quae in sinistro humero est, in utroque cubito I, in dextra manu I, in summitatem manus sinistrae II, et super ipso brachio Hedulos duos et in utroque Hedulo stellam I. Sunt omnes X.

Taurus quidem iacet post ipsum quasi laboriosus figura similis illi tamquam in ceruice continentem qualem condecet iugum directis aratris sulcis diuidit terras, in stellarum ordo qui olim quondam dimicatur taurus. Sed et hic mortalis sic uocatur uniuersorum finium custos.

Habet namque autem stellas in utroque cornu I, in fronte II, per singulos oculos I, in nare dextra I. Haec autem stellae Pliades et Uergiliae necnon et Subuculae dicuntur. In utroque genu I, in pallio II, in collo II, in dorso III, ex quibus nouissima spendidior est ceteris, in uentre I, in pectore I. Sunt omnes XVIII.

Cepheus accaron habet in capite stellas splendidas II et in dextra manu splendidam I, in utroque humero I, in zona III, in dextro latere ex transuerso super ilium VII, in sinistro genu II, in summitate pedu IIII. Sunt omnes XXI. Hic autem in septentrionis inasionem 1 constituitur.

Cassepia habet in capite stellam splendidam I, in utroque humero splendidam I, in dextra parte pectoris splendidam I, in dextro cubitu I, in utrisque manibus summitate splendidam I, in umbilico splendidam et magnam I, in sinistro femore II III et per singulos angulos in summitate sellulae I. Sunt omnes XIII.

Andromeda habet stellam in capite splendidam I, in utroque uero humero I, in utrisque cubitis I, in summitate manus sinistrae splendidam I, in pedali in summitate manus in summitate manus in pedali splendidas II, in zona III, super zonam IIII, in unoquoque genu splendidam I, in dextro pede II, in sinistro I. Sunt omnes XXI.

Equus qui et Bellorumfons dicitur. Habet stellas in rostro II obscuras, in capite splendidam I, in maxilla I, in utrisque auribus splendidam I, in ceruice IIII, in humero I, in pectore I, in spina I, in umbilico nitida I, in utroque genu I, per singulas ungulas anteriores I. Sunt omnes XVIII.

Aries habet stellam in capite I, in nare III, in collo II, in summitate anterioris pede pedis I, in dorso IIII, in cauda I, in uentre III, in lumbo I, in summo pede I. Sunt omnes XVII.

Triangulus qui iacet super caput Arietis.

Habet per singula angula singulos angulos stellam splendidam I, ex quibus una est splendidior ceteris.

Pisces. Aquilonius habet stellas XII, Austris XV. Linteum eorum in quo continentur habet stellas ad aquilonem III, ad occasum III, ad orientem III, in conexum III. Sunt omnes XXXVIIII.

Perseus qui fertur tenere caput Gorgonis. Habet stellas in utroque humero splendidam I, in summitate manus dextrae I, in eiusdem cubito I, in summitate manus sinistrae I, in uentre I, in dextro lumbo nitidam I, in dextro femore splendidam I, in utroque genu I, in tibia II. Sunt omnes XII.

Gorgonus autem dicitur habere in capite stellam I et in crinibus III.

Coarte quidem pluresue conueniunt omnes Pliades uidentur quas equidem uniuersas habentur habent et ipsas quoque conspicere iugiter VII in personis hominum cognoscuntur. Sex quidem coram oculis uidentur ut Ioues ait. Una quippe perdidit claritatem stella, ex quo a generationibus audiuimus, ut ipse ait. Septem quidem illae assidue uocantur quae quidem pusillae et sine lumine uidentur; has et Uirgilias uocant. Ipparchus Iparchus septem inquit stellas iuges bene iacentes triangulis speciem demonstrant. Et Aratus quidem VII infit esse, septima autem uix intueri potest. Haec et aestu et hieme incipiunt. Ideo et Uirgiliae quod uer oriantur oriatur . Propter quod addidit dicens una quippe quomodo perdidit claritatem stella, et aliud quod Ioues ait eo quod esse cassa ut est VII quae esse aspectu oculis, quae VI ab hominibus coniunctae uidentur; alii uero quiram putant fudiens prae timore Orionis. Aratus autem in diuinis ait, primum persecuta a Sole Ilectra non sustinens uidere casos pro nepotum fugiit fugit . Unde illam per quod tempora parere dissolutis crinibus propter luctum et ita cognominari eam stella stellam comitem. Quidam autem illam quae non paret Meropen esse dicunt nupta a quodam uiro nominari Ippodamia Ipodamia .

Lira habet stellas in utroqoue pectino I, per singulos pedales I, in modulo I, in iutroque humero I, in iugo I, in tymplano splendidam atque canidam nitidam candidam I. Sunt omnes VIIII.

Cignus habet stellam in capite splendidam I, in collo splendidam I, in dextra ala V, unam nitidam, quae est erga collum, in sinistra ala V, in corpore I, in genitale magnam I. Sunt omnes XIIII.

Aquarius habet in capite stellas II obscuras, in utroque humero I, in utroque cubito splendidam I, in summis manibus I, per singulas mamillas I, subtus mamillis ex utraque parte I, in sinistra sinistro lumbo I, in utroque genu I, in dextra tibia I, in singulis pedibus I. Sunt omnes XX. Effusio autem aquae fit dextra leuaque in quo II splendidae sunt, ceterae uero obscurae.

Capricornus autem habet in utroque cornu stellas II, in naribus splendidam I, in capite II, in collo splendidam I, in pectore II, in anteriori pede I, in summitatem ipsius pedis I, in dorso VII, in uentre V, in cauda II. Sunt omnes XXVI.

Sagittarius habet stellas in capite II, in costis II, in dextro cubito I, in scapula nitidam I, in dorso II, in cauda II, in anteriori genu I, in utroque pede I, in arcu II et in iaculo IIII, una uero in summo et alia in medio obscura et II in pennis iaculi, ex quibus I est clarior. Sunt omnes XVIIII.

Aquila habet in pede stellam I, in medio corpore obscuram I, in rostro superiori I, in subteriori I. Sunt omnes IIII.

Delfinus non multum supercurrit Capricorno.

Habet in ore stellam I, in uertice II, in ala secus uentrem III, supra dorso I, in cauda II. Sunt omnes VIIII.

Orion oblicus quidem quidam Tauro.

Habet in capite stellas splendidas III, ex quibus I est splendidior ceteris, in utroque humero splendidam I, in dextro cubito I obscuram, in summitate manus I, in zona III, in mantile III obscuras, in utroque genu I, in utrisque pedibus I. Sunt omnes XVII.

Canicula quae oritur post Orionem. Habet stellam in lingua splendidam I, quam Syrium et Canum uocant rutilantem multum et per colores inmutantem; in utroque humero obscuram I, in pectore II, in anteriori pede sinistro I, in dextro I, supra dorsum dorso III, in uentre II, in sinistro lumbo III, in posteriori pede sinistro I, in summitatem summitate caudae IIII. Sunt omnes XX.

Lepus habet stellas in utrisque auribus I, in corpore II, in dorso nitidam I, in posterioribus pedibus per singulos I. Sunt omnes VII.

Nauis quae apud Argiuos Argo uocatur. Habet stellas in anteriori parte nauis IIII, in puppi IIII, in utroque temone V, in uelo III, in costa nauis V. Sunt omnes XXVI.

Cetus sub oriente et piscibus gradiens.

Habet stellas in cauda II obscuras, a cauda usque ad gibbum gippum VI, in uentre VI. Sunt omnes XIIII.

Eurus qui et Heyridanus et a quibusdam Nilus qui et Gion, a meridianis partibus habens initium ad Orionis Orionem tendens. Iacet ei stella quae uocatur Canouos splendens quae tangit timonem posterioris spatium paruum paret, eo quod circa terram esse uidetur.

Habet stellas in prima acie III, in secunda III, in tertia III usque ad nouissimas VII, quas dicunt in ore Nili fluuii esse. Sunt omnes XVI.

Piscis magnus qui et Auster dicitur a Capricorno usque ad Pisces eius longitudo protenditur et subiacet Aquario et suscipit eius effusionem.

Habet stellas XII ex quibus I fertur esse subtur pedes Aquarii et III in brancis eius. Ipse autem clariores esse noscuntur.

Sacrarius qui et Farum accipitur. Hoc signum sequitur caudam magnae Scorpioni, circumdat Septentrionem et quaedam pars obtonsior Arcturi, quaedam autem cito sub uespere deficit.

Habet autem stellas super craticula II, in uasine II. Sunt omnes IIII.

Centaurus fertur habere Bestiam in manu iuxta Sacrarium, in quo uidetur offerre.

Habet autem in capite stellas obscuras III, in utroque humero splendidam I, in sinistro cubito I, in dextra summa manu I, in medio pectore I, in spina spino II, in uentre splendidas II, in lumbo splendidam I, in cauda III, in utrisque genibus retrosis II, in utroque armo I, in utroque pede anteriori I. Sunt omnes XXIIII.

Fertur tenere sicut superius significauimus in sinistra manu arma et leporem, in dextra uero Bestiam et a quibusdam Hydriam aceti. Qui habet stellas in cauda II, in summo pede posterioris nitidam I et in spina spino nitidam I et in anteriori pede splendidam I et subtus ipso pede I, in capite III. Sunt omnes VIIII, in totum uero XXVII.

Serpens super cuius caudam Coruum sedere dicunt et in medio Urnam habere posterioris. Fertur enim ut caput submittatur submittatur caput Cancro et caudam ad Centaurum tendat.

Qui habet stellas III, in uertice I, in pectore I, in uentre I.

Coruus uero habet stellas IIII, in rostro I, in ala II, in genitale I.

Urna autem in medio labiorum habet stellas obscuras III. Sunt omnes X.

Anticanis dicitur subtus Geminos bene parere.

Habet stellas III, quas una splendidior est ceteris et ideo Anticanis uocatur, eo quod contratia sit cani.

De stellis ergo quae uocantur planete id est erraticae, pro eo quod proprium motum habeant. Ipse dicuntur quidem deorum nomina esse V . Prima quidem Iouis magna paret. Secunda uero uocata est Pheton; sic uocata est a Sole. Tertia autem Mars rubea una quidem magna colore similis Aquilae. Quarta autem Uenere qui et Lucifer candido colore omnium quippe stellarum maxima est; quem quam et Luciferum uocant, eo quod mane oritur. Quinta uero Mercurius rutilans atque splendida et minor. Mercurio autem dicta est eo quod primum ipse fecit exornationem caeli et ceterorum ordines et horas dinumerauit et significationes temporum demonstrauit. Rutilus autem uocatur eo quod tantam claritatem ostenderit.

Signalem autem circulum ita appellauerunt, quod unus quidem Cancer est, Leo autem super ipsum, Uirgo in id ipso quidem Uergiliae et Scorpio, ipse autem Sagitator et Capricornus, super Capricornum uero Aquarius. Duo autem super ipsos Piscium stellas positas bis quippe Aries deinde Taurus, Gemini autem inter quibus Fidicula apponitur, duo et X omnibus totum annum inducunt et ex ipsis per circuitum circuitu erunt omnes dinumeratae horae, unus quidem quantum circuit et ad oceanum occidit tantum super terram reducitur per totam noctem tota nocte . Ex his occidunt XII circuli tot uero et oriuntur tantumque in longitudinem uniuersa non extenditur quantum ad medietatem circuli incipiens a nocte et erigitur ad altitudinem altitudinae terrae quod non est abiectum sed probatum et dena milibus per tractatum quando oriuntur uniuersa. Semper enim cum ipsis consurgit ipsa Fidicula quodque pertractandum magis adriane recte si non fuerunt nubes nigrae fiunt aut montibus absconsae dum oriuntur signa superuenientes inaestimabiles fieri ipse autem magis signa utrumque dat oceano. Tunc quoque multum circumuertitur ipse super uitulos portatur singularum.

Cuius onscuritas quando Cancer oritur stella utrumque conuolutae circumiacent, quaedam autem occidunt aliae uero oriuntur. Occidit quidem Corona, occidit autem ab spino Piscis medius, a sublimitate dimidiae partis, nouissime autem mittit declinante Corona. Ipsa quoque a retro conuersa sed non dum praecedit superiore nocte ferenda. Unde quidem et in humeris deponit laboriosum Serpentarium. Cancer uero a geniculis deponitur autem iuxta Serpentis collum; nec non Arctofylax, id est Arcturi custos, quod non multum ex utraque parte minus uel maius, sed plurime ad matutinum cernitur; quaternis enim uicibus descendit Bootes et suscipitur ab oceano, ipse ipsae autem praeclarus ostenditur uel quidem superesse alia nocta superueniente et per noctibus aduesperum occidere dicitur. Nouissime quando Fidicula descendente occidit, quanti quidem occidunt sed contratium nichil agunt, sed bono quidem circulo bona autem utraque et dilucida tamen Orion qui et Iugula confidenter omnia ferens fluuium rapidum extendens irrigat agros.

Incipiente autem Leone quedam per omnia feruntur Cancer quando occidit et Aquila statim et nox uoluitur, alia quidem remanent per ordinem splendida nondum fluctibus reuertitur oceanus, oritur autem Aquarii caput et Lepusculus et Anticanis, priores pedes consequentes.

Non autem paululum terrae subposita mittit Uirgine oriente Lira tunc reuoluitur et Delfinus occidunt et Iaculis et Iaculus. Cum ipsis autem et Cigni priores alas simul cum ipso et cauda et Fluminis terminos adiacentes. Occidit autem Equi caput, occidit et Ceruix; oritur uero Aquarius super ipsum usque ad summum urnam autem adiungit et Canis pedes alterutros trahens a retro; Nauis puppem quem diuidit arbor in id ipso; Uirgo tamen totum pertransiens nunc facta.

Neque autem superuenientes Uergiliae et subtilius lucentes inenarrabilem autem magnum Bootis signum subito exoritur conuolutus Septentrioni. Nauis autem tranquillus tota sublimis assistens. Sed Aquarius funditur multum ueniens in caelum; caudam quidem tantummodo apud Uergilias adducit dextra leuaque tibias eius usque ad genibus semper nox ubique sic autem Lira recedit. Hunc autem Iaculum quem signum sub caelo utraque occidentia et rursus orientia multum tociens ea ad mane aspicimus in aere. Tibiae autem cum Uergilias uidentur utraque ipse ipsae uero a capite conuertitur alter Scorpionem exspectans et spiculum Sagittae. Haec enim feruntur in medio aquae omnia manu quidem quam et caput simul et circum adducit. Sed ista uelut capilli capitis omnia membratim ordinantur, media autem Scorpionem et nouissime ipsa cauda Centauri uidetur ascendere. Ad huc Uergiliae distantes a capite Equi donec occidant et prioris Auis adducitur ultima cauda. Occidit autem Andromedae caput quod in maius ad nixum Coetum inducit ad austrum. E contrario ei Cepheum magnum ab aquilone adtrectare iubet et partem lumborum eius ex aduerso usque ad eam. Occiditque Cephei caput et humeri et manus.

Declinat autem Fluuius superueniente ei Scorpioni occidens ab euro oceanis atque superueniens terret magnum Orionem. Diana Helicem primo sermone locuta inducere plurimas ymbres super bestias cunctas. Sustinentes Incolum, id est Orionem, fortiter lamenta cornicla abnuens ei propuino 2deditum. Iam ex ipso surgens Bestia alia dissipata insulas per medias utrum regiones persequens Scorpionem et extendens multum ueniens plurimae illustras super Dianam propter castitatem. Qua ratione dicunt superueniente Scorpione Incolo circa terras nouissimas fugientem. Nec non Andromeda et Coetus derelicti; ipsa quoque oriente continuo alia simul omnia confugiunt. Tunc autem cingitur Cepheus terram radens et quedam a capite omnia tangit in oceanum nec non etiam ipsi Septentriones prohibent pedes ac manus. Statimque ipsa puero admiscitur ostendens Cassepiae symulachrum. Reliqua autem iam non secundum ornamentum uidentur de sellula pedes et manus desuper sed a capite uidetur obseruare a femoribus et genibus; nam non utique uentura esset illa salua fieri rerum magnitudo. Alia autem pars in altera fertur, alia uero nuper altera celat; refert quando Coronam curcuit secundus ordo, Aquarius autem ultimam adducit Centauri partem, corpus quidem et caput Bestiam quam manu dextra Centaurus habet, alia quippe remanent; arcum autem superueninetem primi pedes Equi sepultoris.

Et in arcum seminat Serpens et corpus Serpentarii orietur superueniente ei pinguior esca Scorpionis orienti assumens quidem ipse Serpentarii manus et Serpentis multeformem splendorem. Ingenu autem per circum semper conuersus oritur, tunc ergo transiens egredietur sed zona et pectus et humerus omnia dextra leuaque cum capite et manibus simulque Arco ascendunt et Sagittario oriente. Cum Mercurio seu Lira et usque ad pectore Cepheus consequitur oceanum. Verumtamen et Canis magni radia omnes occidunt et omnia descendunt ad Incolo. 3

Quando crunes et cauda Coeti statae tempore oriuntur. Occidit autem Arctofilax, id est Arcturi custos, iam prima tunc portionem manum trahentes deponunt consecuta ei maior subiecta Septentrio. Utrique autem pedes duo Serpentarii simul cum eis genicula Geminis super signum impetrantes ex alio latere ascendentes tunc nequaquam Coeti nihil ueniet.4

Iam cum uideris paruulis cornibus esse Lunam uespere vesperem lucentem ex ipsa doceris mensa est quando primordio absciditur lux ex alto. Quantum super umbram in quarta fuerit die; octaua autem per medio diuiditur ad omnem uultum, undique ergo aliunde altera reclinat frontibus, haec dicit quo modo in mense circumciditur aurora. Noctis extrema illae XII sortes sufficere dicit; haec ubi magna in annum quando terminauit plantas ponere. A Ioue enim omnia constituta ubique iacet. Equidem tauernaculum circuit tempestates dixit quid oportet recordatus a septentrione aut alterum quorum in oceano reuertuntur stellae utraque quarum prima noctis. Sic enim omnia remouentur in annum seu septentrionem pondus minitans aliquotiens aliquod repleuit; tunc quoque ascendens et statim occidens. Alter alterius stellae procedunt aurorae. Cognoscis heac et tu quando conueniunt simul decennouenalem circulum lucente septentrione, quantum a zona usque ad nouissimum Orionem nox superponitur Canis hirsuti Orionis locus, ecce ut cernimus proprius propriis ei stellas omnibus constitutas omnibus significant. Illarum et ego considerabo laborem. Credo enim quod reuelata iacent signa hiemalis uentibus tempestatis marium; certamen quidem paruum sed dena milibus ei perfectum fit sobrietatis semper obseruanti uiro. Ipse autem priora tua et alter bene cum alio praedixerit quando e propinquo oritur tempestas. Multotiens enim et serenitatem superueninete nocte circummittit pabidam undam maris. Aliquando etenim tertia feria occurit aliquotiens quinta. A Ioue enim homines scimus adhuc alia multa celata et quibus ipse uoluerit sponte Dauid Iuppiter; qui etiam uirorum generatione oriente propiciatur, undique uolens signa dabit ubique. Hic autem dicit ubi diuisa Luna multiplici modum utrumque mox super habundans sed ascendere aliquando iubet summa noctis Septentrionem minorem. Haec quoque erunt et Apollinis alia signa et de nocte et de diebus fieri.

Considerandum est quidem primus cornibus utrumque Lunae. Aliquotiens enim alter incurrit uespertino lumine aliquotiens autem aliter figura cornibus suis Luna mox fuerit alia quidem tertia alia autem quarta. Quod circa mense adsistens perficit. Tenuis quidem cum pura fuerit die; serenitas erit; si autem tenuis non fuerit inuenta spiramine desenso et obscuris cornibus; quarta ex tertia lumen pallidum habens aut austro obscuratos aut aqua iuxta erit. Si autem et ambabus cornibus tertio die habens nec obtunsa nec supina apparuerit, sed directa utrisque cornibus circumaspexeris lucentes cornua ad uesperum non uenti in illa nocte feruntur. Si autem sic erecta in quarta die fuerit, tempestatem colligere docet. Si uero cornibus spatium grande uisa fuerit, aquilonem ostendit. Quando autem supina est austrum designat. itaque in tertia in circuitu circuito uideris undique pallidiorem magis et tunc tempestas erit. Maxima autem tempestas erit si rutilans apparuerit.

Considerandum autem multiplici modo et utrumque diuisam, si quando fuerit aut in cornibus suis lucida et calore significans mensis uniuscuiusque; undique pura magis serenum significat, omnia autem pertractantes uidetur uentis iubere; alii autem aliter putant quod cum plena fuerit pluuiam significet. Sic omnibus signis omnia designat sed quanta in tertia aut quarta computantes ad breuiauerunt ab ipsa diuisione donec ad ipsam significationem perueniat. Diuiso autem mense statim item diminutionem patitur suscipitur autem continente quarta mensis transacti. Si uero tertia transacta per circuitu totam aream se circumdederit aut tres uel duos horum iacentes in orbe eius significat uenti tranquillitatem putandam, aut disruptione uentorum deficiente tranquillitate, si duo non ad huc tempestas circumdat lunam maior autem tepestatem inducit, si tres se circumdederit areas, magisque nigrescere et disrumpere magis. Et hoc quidem permanet lunae et satisfacit nos ita esse.

Sole autem ex utraque parte oriente solis magis adsimilantes signa haec sunt utrumque occidenti et a finibus suis orienti. Non uarias mittit segetes hic circulus quando serena utitur signa etiam adhuc haec signa refert, cum apparuerit simplex ubique. Si autem ipse purum non habuerit orbem, occidit uero sine nubibus obtunsum subdiuidens nitorem et surgens mane rutilus, serenitas erit. Nam si aliquotiens uario colore circumamiciter et neque radia fuerint, iam aquilonum diuisum inmittit, alia autem per medio lucent, tunc ubique pluuiales pertranseunt uenti.

Considerandum autem si et aurora sub albidus fuerit sol ipse. Sic enim oportet inspicere, si inuentus fuerit supercurrens multis adueninetibus nubibus.